monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 16, 2
Atque ita inde, opinor, praesumptum, nos quoque ut iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus , in eadem historia refert Coaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset, proptereaque templum adiisset speculandis iudaicae religionis arcanis, nullum illic reperisse simulacrum . Et utique si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros quanquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum , et conspectus caeterorum velo oppanso interdicebatur . Vos tamen non negabitis, et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis. Hoc forsitan improbamur , quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque, asinarii tantum sumus.